monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Singuli quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras.
2 Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. Ac per hoc, quod verum vidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod verum vidit Porphyrius, dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod viderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque inmortaliter viverent.
3 Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: "Redibunt ad corpora"; dicat Plato cum Porphyrio: "Non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala.
4 Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne victuras. Hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad inmortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.